ANTE PRANDIUM
Superior vel Sacerdos hebdomadarius benedicturus mensam, incipit
Benedicite. et alii repetunt Benedicite.
Deinde incipit Versum.
℣. Ascendit Deus in iubilatione, alleluia.
℟. Et Dominus in voce tubae, alleluia.
℣. Réquiem ætérnam * dona eis, Dómine.
℟. Et lux perpétua * lúceat eis.
Kýrie, eléison. Christe, eléison. Kýrie, eléison.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
℣. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
℟. Sed líbera nos a malo.
Postea Superior vel Sacerdos hebdomadarius dicit:
Orémus.
Benedic, Domine, nos, et haec tua dona, quae de tua largitate sumus sumpturi. Per Christum Dominum nostrum,
℟. Amen.
Deinde Lector
Iube, domne, benedicere.
Benedictio. Mensae coelestis participes faciat nos Rex aeternae gloriae,
℟. Amen.
|
POST PRANDIUM
Aguntur gratiae hoc modo.
Dicto a Lectore
Tu autem, Domine, miserere nobis,
℟. Deo gratias.
Omnes surgunt et Superior vel Sacerdos hebdomadarius incipit :
℣. Ascendens Christus in altum, alleluia.
℟. Captivam duxit captivitatem, alleluia.
℣. Réquiem ætérnam * dona eis, Dómine.
℟. Et lux perpétua * lúceat eis.
Postea Superior vel Sacerdos hebdomadarius absolute dicat :
Agimus tibi gratias omnipotens Deus, pro universis beneficiis tuis : Qui vivis et regnas in saecula saeculorum.
℟. Amen.
Deinde alternatim dicitur
Psalmus 46 [1]
46:2 Omnes gentes, pláudite mánibus: * iubiláte Deo in voce exsultatiónis.
46:3 Quóniam Dóminus excélsus, terríbilis: * Rex magnus super omnem terram.
46:4 Subiécit pópulos nobis: * et gentes sub pédibus nostris.
46:5 Elégit nobis hereditátem suam: * spéciem Iacob, quam diléxit.
46:6 Ascéndit Deus in iúbilo: * et Dóminus in voce tubæ.
46:7 Psállite Deo nostro, psállite: * psállite Regi nostro, psállite.
46:8 Quóniam Rex omnis terræ Deus: * psállite sapiénter.
46:9 Regnábit Deus super gentes: * Deus sedet super sedem sanctam suam.
46:10 Príncipes populórum congregáti sunt cum Deo Ábraham: * quóniam dii fortes terræ veheménter eleváti sunt.
℣. Réquiem ætérnam * dona eis, Dómine.
℟. Et lux perpétua * lúceat eis.
Kýrie, eléison. Christe, eléison. Kýrie, eléison.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
℣. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
℟. Sed líbera nos a malo.
℣. Dispersit, dedit pauperibus.
℟. Iustitia eius manet in saeculum saeculi.
℣. Benedicam Dominum in omni tempore.
℟. Semper laus eius in ore meo.
℣. In Domino laudabitur anima mea.
℟. Audiant mansueti, et laetentur,
℣. Magnificate Dominum mecum.
℟. Et exaltemus nomen eius in idipsum.
℣. Sit nomen Domini benedictum.
℟. Ex hoc nunc et usque in saeculum.
Deinde sine Oremus.
℣. Retribuere dignare, Domine, omnibus nobis bona facientibus propter nomen tuum vitam aeternam,
℟. Amen.
℣. Benedicamus Domino.
℟. Deo gratias.
℣. Fidelium animae per misericordiam Dei requiescant in pace.
℟. Amen.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris: et ne nos indúcas in tentatiónem: sed líbera nos a malo. Amen.
Quo finito, dicit Sacerdos :
℣. Deus det nobis suam pacem,
℟. Amen.
|
ANTE COENAM
Superior vel Sacerdos hebdomadarius benedicturus mensam, incipit
Benedicite. et alii repetunt Benedicite.
Deinde incipit Versum.
℣. Ascendit Deus in iubilatione, alleluia.
℟. Et Dominus in voce tubae, alleluia.
℣. Réquiem ætérnam * dona eis, Dómine.
℟. Et lux perpétua * lúceat eis.
Kýrie, eléison. Christe, eléison. Kýrie, eléison.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
℣. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
℟. Sed líbera nos a malo.
Postea Superior vel Sacerdos hebdomadarius dicit:
Orémus.
Benedic, Domine, nos, et haec tua dona, quae de tua largitate sumus sumpturi. Per Christum Dominum nostrum,
℟. Amen.
Deinde Lector
Iube, domne, benedicere.
Benedictio. Ad coenam vitae aeternae perducat nos Rex aeternae gloriae.
℟. Amen.
|
IN FINE COENE{omittitur}
|